Hľadaný výraz: Gn 30,35-43, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
35 Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum. 36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban. 37 Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret. 38 Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. 39 Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa. 40 Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban. 41 Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent. 42 Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob; 43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

1

mail   print   facebook   twitter